DODECATHEOS

DODECATHEOS
DODECATHEOS
herbae nomen apud Plin. l. 25. c. 11. Remedia haec communia invenio. Ante omnes potam dodecatheum --- Deinde panacis omnium generum radicesd: ex Graeco Δωδεκάθεος. A duodecim nempe Diis maiorum gentium sive Consentibus, primae auctoritatis et dignitatis inter Numina Gentilium, nomen accepit. Ita enim idem l. 25. c. 4. Ab ea (herba moly) maxima auctoritas est herbae, quam dodecatheon vocant, omnium Deorum maiestatem commendantis. Intellige, praecipuorum, et vide de ea plura ibid. Sed et sic dicta famosissima cena Octavii iuvenis, de qua sic Suet. in Aug. c. 70 Cena quoque eius secretior in fabulis fuiit, quae vulgo Δωδεκάθεος vocabatur: in qua Deorum Dcarumque habitu discubuisse convivas et ipsum pro Apolline ornatum, non Antonii modo epistolae, singulorum nomina amarissime annumerantis, exprobrant, sed et sine auctore notissimi versus.
Cum primum istorum conduxit menfa choragum,
Sexqueve Deos vidit Mallia, sexqueve Deas:
Impia dum Phoebi Caesar mendacialudit,
Dum nova Divorum cenat adulteria.
Omnia se a terris tunc Numina declinarunt:
Fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.
Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate paenuria ac sames. Acclamatumque est postridie, frumentum omne Deos comedisse: et, Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is Deus quadam in parte urbis colebatur. Eam tamen voluisse aemulari videtur Verus Imperii consors a Marco dictus, cuius notissimum fertur tale convivium, in quo primum (forte Capitolino in mentem scribenti haec non venerat factum Octavii) duodecim accubuisse dicitur --- Omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus H S. --- quod posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum, Capitolin. in Vero, ubi omnem convîvii apparatum et dona duodecim illis convivis data, ordine exponit. De Duodecim vero Diis, quos isti repraesentare voluêrunt, tum Romanorum, tum Atheniensium, vide in voce Consentes, item Duodecim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”